- COLLOCARE
- COLLOCAREunde Gallorum Coucher, vox pronubis propria. Terentius in Eunucho, Dein in lecto eam collocant. Catullus, in Epithalam. v. 187.Vos unis senibusCognitae bene feminaeCollocate puellulam etc.Hinc apud recentiores Collocare in genere usurpatum, seu nosmetipsi in lecto collocemus seu ab aliis collocemur. De Sole quoque in L. Salica tit. 40. Nec Solem secuntlum legem collocaverit; et tit. 52 Us per singulas admonitiones vel Solem collocatum, terni solidi accrescant. Nempe, ubi quis vendicabat rem aliquam, possessorem in us vocabat, eique Solem seu diem occasum vel collocatum aut culcatum, quod idem valet, praefigebat, intra quem iuri stare ad respondendum deberat; quô elapsô certum numerum noctium seu inducias in iure respondendi, rursum reo interdum concedebat: Non einim per dies, sed noctes, Franci eiusmodi terminos dinumerabant. Prôinde actor reo Solem culcabat, i.e. Solem occasum praefigebat seu diem integrum, quô elapsô reus, si iuri non stetisset, causâ cadabat: ut actor perinde, si defecisset, nullâ scil. missâ excusatione. Quod dieserte indicat Gregor. Turonensis, l. 7. c. 23. Iniuriosus tamers ad placitum in conspectu Regis Childeberti advenit, et per triduum usque ad occasum Solis abservavit. Sed cum hi non Venissent, ---- ad propria rediit. Et Consuetudo Insulensis tit. 1. artic. 45. ubi Submonitionum Iuridicarum inducias ad Solem occasum, seu a heure d'estoilles, e. e. cum stellae apparere incipiunt, terminatas esse, indicatur. Atque hinc Culcatus Sol, pro unaquaque admonitione, tit. 52. §. 2. et tit. 60. §. 2. 3. d. l. Hodieque Occitani Coulca, et Coucha, pro Coucher, ac Soulel Covic, Solem occasum, dicunt. Neque aegre iam conicias, unde dicti sint Exculcatores, apud Vegetium et in Not. Imp. de quibus vide suô locô; plura autem hanc in rem, apud Car. du Fresine, Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. Sed et Collocare, apud Martiale, 1. 5. Epigr. 67. v. 10.Quot tua Maenalios collocat hasta sues?Interficere est: tralatione sumptâ ab antiquo collocandi cadaveris more, quem Graeci προτίθεςθαι dixêre; cum non solum in vestibulo aedium, inde ad locum sepulchri efferendum, verum et in loco publico, ut pro Rostris Romae, ubi et laudatio peragebatur, illud collocari solebat; quam in rem multa congessit Lipsius, Electorum l. 1. c. 6. et nos quaedam diximus supra, ubi de Cadaverum cura, dicemusque voce Funus, it. voce Positi. atque hic forte ratio, cur ad Solem occasum vox translata, nisi illam notionem malis a ritu nuptam collocandi, quod vespere fiebat, arcessere: Sed et nuptiales ritus cum funebribus non pauca habuisse communia, alibi ostendemus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.